Znaleziono 46 Wyniki dla: Exiit
Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem. (Evangelium secundum Lucam 7, 17)
Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud. (Evangelium secundum Lucam 8, 5)
qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit: (Evangelium secundum Lucam 17, 29)
Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam. (Evangelium secundum Ioannem 4, 43)
Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. (Evangelium secundum Ioannem 11, 31)
Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 3)
Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus: Non moritur, sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? (Evangelium secundum Ioannem 21, 23)
Tunc exiit de terra Chaldæorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis. (Actus Apostolorum 7, 4)
Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora. (Actus Apostolorum 16, 18)
Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem: et exiit, nesciens quo iret. (Epistula ad Hebraeos 11, 8)