Znaleziono 6596 Wyniki dla: Eum
Tres isti filii sunt Noë: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram. (Liber Genesis 9, 19)
Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam. (Liber Genesis 9, 20)
Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor, (Liber Genesis 9, 24)
Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis. (Liber Genesis 9, 28)
Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. (Liber Genesis 10, 1)
et Ebal, et Abimaël, Saba, (Liber Genesis 10, 28)
Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium. (Liber Genesis 10, 32)
Præcepitque Pharao super Abram viris: et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quæ habebat. (Liber Genesis 12, 20)
Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ, (Liber Genesis 14, 22)
Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem. (Liber Genesis 15, 4)
Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. (Liber Genesis 15, 5)
Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam. (Liber Genesis 15, 7)