Znaleziono 6596 Wyniki dla: Eum
Confido enim eum modeste et humane acturum, et sequentem propositum meum, et communem vobis fore. (Liber II Maccabaeorum 9, 27)
Per continuum autem biduum præsidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt: et fratrem illius Chæream et Apollophanem occiderunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 37)
Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israël, et victoriam dedit illis. (Liber II Maccabaeorum 10, 38)
Ut autem Machabæus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari præsidia, cum fletu et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël. (Liber II Maccabaeorum 11, 6)
Inde cum jam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri, et equites quingenti. (Liber II Maccabaeorum 12, 10)
et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo præsidio. (Liber II Maccabaeorum 12, 18)
At Machabæus, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia peditum, equitumque duo millia quingentos. (Liber II Maccabaeorum 12, 20)
Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illæsum eum dimiserunt propter fratrum salutem. (Liber II Maccabaeorum 12, 25)
Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat: et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque ejus amputavit: atque ita Gorgias effugit in Maresa. (Liber II Maccabaeorum 12, 35)
Inde in cinerem dejici jussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum. (Liber II Maccabaeorum 13, 6)
Hoc autem factum est die illucescente, adjuvante eum Domini protectione. (Liber II Maccabaeorum 13, 17)
Machabæum amplexatus est, et fecit eum a Ptolemaide usque ad Gerrenos ducem et principem. (Liber II Maccabaeorum 13, 24)