Znaleziono 6596 Wyniki dla: Eum
Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum. (Liber Iob 2, 12)
Dies ille vertatur in tenebras: non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. (Liber Iob 3, 4)
Obscurent eum tenebræ et umbra mortis ; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. (Liber Iob 3, 5)
viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris? (Liber Iob 3, 23)
Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum: (Liber Iob 5, 8)
quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum ; et terrores Domini militant contra me. (Liber Iob 6, 4)
Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus. (Liber Iob 7, 10)
Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum? (Liber Iob 7, 17)
Visitas eum diluculo, et subito probas illum. (Liber Iob 7, 18)
Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam. (Liber Iob 7, 21)
tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus ; (Liber Iob 8, 5)
Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit. (Liber Iob 8, 13)