Mosaico decorativo

Znaleziono 6596 Wyniki dla: Eum

  • Tradite homines de Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israël. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israël audire mandatum: (Liber Iudicum 20, 13)

  • sed ex cunctis urbibus, quæ sortis suæ erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium, et contra universum populum Israël dimicarent. (Liber Iudicum 20, 14)

  • Virorum quoque Israël, absque filiis Benjamin, inventa sunt quadringenta millia educentium gladium, et paratorum ad pugnam. (Liber Iudicum 20, 17)

  • Qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est, in Silo: consulueruntque Deum, atque dixerunt: Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Benjamin? Quibus respondit Dominus: Judas sit dux vester. (Liber Iudicum 20, 18)

  • Statimque filii Israël surgentes mane, castrametati sunt juxta Gabaa: (Liber Iudicum 20, 19)

  • Egressique filii Benjamin de Gabaa, occiderunt de filiis Israël die illo viginti duo millia virorum. (Liber Iudicum 20, 21)

  • Rursum filii Israël et fortitudine et numero confidentes, in eodem loco in quo prius certaverant, aciem direxerunt: (Liber Iudicum 20, 22)

  • ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem, consulerentque eum, et dicerent: Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Benjamin fratres meos, an non? Quibus ille respondit: Ascendite ad eos, et inite certamen. (Liber Iudicum 20, 23)

  • Cumque filii Israël altera die contra filios Benjamin ad prælium processissent, (Liber Iudicum 20, 24)

  • Quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei, et sedentes flebant coram Domino: jejunaveruntque die illo usque ad vesperam, et obtulerunt ei holocausta, atque pacificas victimas, (Liber Iudicum 20, 26)

  • Posueruntque filii Israël insidias per circuitum urbis Gabaa: (Liber Iudicum 20, 29)

  • Omnes itaque filii Israël surgentes de sedibus suis, tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar. Insidiæ quoque, quæ circa urbem erant, paulatim se aperire cœperunt, (Liber Iudicum 20, 33)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina