Znaleziono 4688 Wyniki dla: Et Fratres Ejus
Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere. (Actus Apostolorum 15, 7)
Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens: Viri fratres, audite me. (Actus Apostolorum 15, 13)
Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod decidit: et diruta ejus reædificabo, et erigam illud: (Actus Apostolorum 15, 16)
scribentes per manus eorum: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem. (Actus Apostolorum 15, 23)
Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt. (Actus Apostolorum 15, 32)
Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. (Actus Apostolorum 15, 36)
Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres. (Actus Apostolorum 16, 2)
Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis. (Actus Apostolorum 16, 3)
Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens: Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos. (Actus Apostolorum 16, 15)
Videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes: (Actus Apostolorum 16, 19)
Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus. (Actus Apostolorum 16, 32)
Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo. (Actus Apostolorum 16, 33)