Znaleziono 946 Wyniki dla: Erit
Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat. (Liber Numeri 30, 14)
Præcepitque Moyses filiis Israël, dicens: Hæc erit terra, quam possidebitis sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidiæ tribui. (Liber Numeri 34, 13)
Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia: ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana. (Liber Numeri 35, 5)
Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur. (Liber Numeri 35, 16)
aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit: percussor homicidii reus erit: cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit. (Liber Numeri 35, 21)
fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis: absque noxa erit qui eum occiderit. (Liber Numeri 35, 27)
Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam. (Liber Deuteronomii 1, 17)
Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra: quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit. (Liber Deuteronomii 5, 11)
Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis. (Liber Deuteronomii 7, 14)
Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri. (Liber Deuteronomii 11, 24)
Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis. (Liber Deuteronomii 14, 8)
Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur. (Liber Deuteronomii 14, 19)
