Znaleziono 1299 Wyniki dla: Ergo
Territi sunt ergo, et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam. (Liber I Regum 1, 49)
Misit ergo rex Salomon, et eduxit eum ab altari : et ingressus adoravit regem Salomonem : dixitque ei Salomon : Vade in domum tuam. (Liber I Regum 1, 53)
Facies ergo juxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos. (Liber I Regum 2, 6)
Nunc ergo petitionem unam precor a te : ne confundas faciem meam. Quæ dixit ad eum : Loquere. (Liber I Regum 2, 16)
Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia : et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum : positusque est thronus matri regis, quæ sedit ad dexteram ejus. (Liber I Regum 2, 19)
Ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo. (Liber I Regum 2, 27)
Venit autem nuntius ad Joab, quod Joab declinasset post Adoniam, et post Salomonem non declinasset : fugit ergo Joab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris. (Liber I Regum 2, 28)
quare ergo non custodisti jusjurandum Domini, et præceptum quod præceperam tibi ? (Liber I Regum 2, 43)
Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum ? (Liber I Regum 3, 9)
Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi rem. (Liber I Regum 3, 10)
Dixit ergo rex : Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege, (Liber I Regum 3, 24)
Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, lætatus est valde, et ait : Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum. (Liber I Regum 5, 7)