Znaleziono 1299 Wyniki dla: Ergo

  • Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. (Epistula ad Romanos 6, 21)

  • Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. (Epistula ad Romanos 7, 7)

  • Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. (Epistula ad Romanos 7, 13)

  • Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant. (Epistula ad Romanos 8, 1)

  • Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. (Epistula ad Romanos 8, 12)

  • Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, quis contra nos? (Epistula ad Romanos 8, 31)

  • Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? (Epistula ad Romanos 8, 35)

  • Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. (Epistula ad Romanos 9, 14)

  • Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. (Epistula ad Romanos 9, 18)

  • Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est. (Epistula ad Romanos 9, 30)

  • Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante? (Epistula ad Romanos 10, 14)

  • Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. (Epistula ad Romanos 10, 17)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina