Znaleziono 2192 Wyniki dla: Eos
Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt ballistas et machinas. (Liber I Maccabaeorum 6, 20)
et nisi præveneris eos velocius, majora quam hæc facient, et non poteris obtinere eos. (Liber I Maccabaeorum 6, 27)
Et iratus est rex, ut hæc audivit: et convocavit omnes amicos suos, et principes exercitus sui, et eos qui super equites erant: (Liber I Maccabaeorum 6, 28)
et elephantis ostenderunt sanguinem uvæ et mori, ad acuendos eos in prælium: (Liber I Maccabaeorum 6, 34)
Sed et turres ligneæ super eos firmæ protegentes super singulas bestias: et super eas machinæ: et super singulas viri virtutis triginta duo, qui pugnabant desuper: et Indus magister bestiæ. (Liber I Maccabaeorum 6, 37)
Et ut refulsit sol in clypeos aureos et æreos, resplenduerunt montes ab eis, et resplenduerunt sicut lampades ignis. (Liber I Maccabaeorum 6, 39)
Castra autem regis ascenderunt contra eos in Jerusalem, et applicuerunt castra regis ad Judæam, et montem Sion. (Liber I Maccabaeorum 6, 48)
Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames: et dispersi sunt unusquisque in locum suum. (Liber I Maccabaeorum 6, 54)
Et placuit sermo in conspectu regis et principum: et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam. (Liber I Maccabaeorum 6, 60)
Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adducerent eos ad eum. (Liber I Maccabaeorum 7, 2)
Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni sui. (Liber I Maccabaeorum 7, 4)
Et crediderunt ei: et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die, secundum verbum quod scriptum est: (Liber I Maccabaeorum 7, 16)