Znaleziono 2192 Wyniki dla: Eos
Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum ; de manu peccatoris liberabit eos. (Liber Psalmorum 96, 10)
Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus: invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos ; (Liber Psalmorum 98, 6)
in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis. (Liber Psalmorum 98, 7)
Domine Deus noster, tu exaudiebas eos ; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. (Liber Psalmorum 98, 8)
Non proponebam ante oculos meos rem injustam ; facientes prævaricationes odivi ; non adhæsit mihi (Liber Psalmorum 100, 3)
Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ; (Liber Psalmorum 101, 27)
Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. (Liber Psalmorum 104, 15)
Misit ante eos virum: in servum venundatus est, Joseph. (Liber Psalmorum 104, 17)
Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus. (Liber Psalmorum 104, 37)
Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos. (Liber Psalmorum 104, 38)
Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos. (Liber Psalmorum 104, 40)
et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. (Liber Psalmorum 105, 8)