Znaleziono 2192 Wyniki dla: Eos
Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis ; tota nocte dormivit coquens eos: mane ipse succensus quasi ignis flammæ. (Prophetia Osee 7, 6)
Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum: quasi volucrem cæli detraham eos ; cædam eos secundum auditionem cœtus eorum. (Prophetia Osee 7, 12)
Væ eis, quoniam recesserunt a me ! vastabuntur, quia prævaricati sunt in me, et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia. (Prophetia Osee 7, 13)
Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam. (Prophetia Osee 7, 15)
Projectus est vitulus tuus, Samaria ; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari? (Prophetia Osee 8, 5)
Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum. (Prophetia Osee 8, 10)
Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis: (Prophetia Osee 9, 2)
Ecce enim profecti sunt a vastitate: Ægyptus congregabit eos ; Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit, lappa in tabernaculis eorum. (Prophetia Osee 9, 6)
Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus ; sed et væ eis cum recessero ab eis ! (Prophetia Osee 9, 12)
Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos ; non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes. (Prophetia Osee 9, 15)
Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus. (Prophetia Osee 9, 17)
Ex diebus Gabaa peccavit Israël ; ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa prælium super filios iniquitatis. (Prophetia Osee 10, 9)