Znaleziono 1607 Wyniki dla: Eorum
Patres nostri peccaverunt, et non sunt: et nos iniquitates eorum portavimus. (Lamentationes 5, 7)
Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum. (Lamentationes 5, 8)
et ad aures potentium, filiorum regum, et ad aures presbyterorum, et ad aures populi, a minimo usque ad maximum eorum, omnium habitantium in Babylonia, ad flumen Sodi. (Liber Baruch 1, 4)
et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis, et pro vita Baltassar filii ejus, ut sint dies eorum sicut dies cæli super terram: (Liber Baruch 1, 11)
et ut det Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros, ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis, et sub umbra Baltassar filii ejus, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum. (Liber Baruch 1, 12)
Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras, et educ nos propter te, et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt: (Liber Baruch 2, 14)
et scient quia ego sum Dominus Deus eorum: et dabo eis cor, et intelligent ; aures, et audient: (Liber Baruch 2, 31)
Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum, Abraham, Isaac, et Jacob: et dominabuntur ejus, et multiplicabo eos, et non minorabuntur: (Liber Baruch 2, 34)
qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum? qui argentum fabricant, et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum? (Liber Baruch 3, 18)
Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt. (Liber Baruch 3, 19)
neque intellexerunt semitas ejus, neque filii eorum susceperunt eam: a facie ipsorum longe facta est ; (Liber Baruch 3, 21)
Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introëuntium. (Liber Baruch 6, 16)