Znaleziono 2391 Wyniki dla: Enim
Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala, ne inducat super te subsannationem in perpetuum. (Liber Ecclesiasticus 11, 35)
Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est pœnitentibus. (Liber Ecclesiasticus 12, 3)
Non credas inimico tuo in æternum: sicut enim æramentum æruginat nequitia illius: (Liber Ecclesiasticus 12, 10)
Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur. (Liber Ecclesiasticus 13, 3)
Advocatus a potentiore, discede: ex hoc enim magis te advocabit. (Liber Ecclesiasticus 13, 12)
Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius: ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. (Liber Ecclesiasticus 13, 14)
Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur. (Liber Ecclesiasticus 14, 12)
Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo. (Liber Ecclesiasticus 15, 7)
quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi. (Liber Ecclesiasticus 15, 10)
Non dixeris: Per Deum abest: quæ enim odit ne feceris. (Liber Ecclesiasticus 15, 11)
Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt ei homines impii. (Liber Ecclesiasticus 15, 12)
non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium. (Liber Ecclesiasticus 15, 22)