Znaleziono 2391 Wyniki dla: Enim
Infinitus enim thesaurus est hominibus ; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati. (Liber Sapientiae 7, 14)
In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina. (Liber Sapientiae 7, 16)
Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum, (Liber Sapientiae 7, 17)
Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici: omnium enim artifex docuit me sapientia. (Liber Sapientiae 7, 21)
Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens, (Liber Sapientiae 7, 22)
Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam. (Liber Sapientiae 7, 24)
Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit: (Liber Sapientiae 7, 25)
candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. (Liber Sapientiae 7, 26)
Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. (Liber Sapientiae 7, 28)
Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum: luci comparata, invenitur prior. (Liber Sapientiae 7, 29)
Illi enim succedit nox ; sapientiam autem non vincit malitia. (Liber Sapientiae 7, 30)
Doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius. (Liber Sapientiae 8, 4)