Mosaico decorativo

Znaleziono 2391 Wyniki dla: Enim

  • Omnes enim dii populorum idola: Dominus autem cælos fecit. (Liber I Paralipomenon 16, 26)

  • Commoveatur a facie ejus omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem. (Liber I Paralipomenon 16, 30)

  • Et ait Nathan ad David: Omnia quæ in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est. (Liber I Paralipomenon 17, 2)

  • Neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio (Liber I Paralipomenon 17, 5)

  • Quis enim est alius, ut populus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de Ægypto liberarat? (Liber I Paralipomenon 17, 21)

  • Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut ædificares ei domum: et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te. (Liber I Paralipomenon 17, 25)

  • Et cœpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum. (Liber I Paralipomenon 17, 27)

  • Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas: præstitit enim mihi pater ejus gratiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon, (Liber I Paralipomenon 19, 2)

  • Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et præcepit ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur. (Liber I Paralipomenon 19, 5)

  • Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet: neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita. (Liber I Paralipomenon 21, 24)

  • Et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium angeli Domini. (Liber I Paralipomenon 21, 30)

  • filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus. (Liber I Paralipomenon 22, 9)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina