Znaleziono 2391 Wyniki dla: Enim
Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet. (Epistula ad Romanos 14, 2)
Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit. (Epistula ad Romanos 14, 3)
Tu quis es, qui judicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum. (Epistula ad Romanos 14, 4)
Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. (Epistula ad Romanos 14, 6)
Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. (Epistula ad Romanos 14, 7)
Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. (Epistula ad Romanos 14, 8)
In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur. (Epistula ad Romanos 14, 9)
Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi. (Epistula ad Romanos 14, 10)
Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. (Epistula ad Romanos 14, 11)
Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. (Epistula ad Romanos 14, 15)
Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto: (Epistula ad Romanos 14, 17)
qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. (Epistula ad Romanos 14, 18)