Znaleziono 2391 Wyniki dla: Enim
Sed exsurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi, (Actus Apostolorum 26, 16)
Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est. (Actus Apostolorum 26, 26)
Et nunc suadeo vobis bono animo esse: amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis. (Actus Apostolorum 27, 22)
Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio, (Actus Apostolorum 27, 23)
Propter quod bono animo estote, viri: credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. (Actus Apostolorum 27, 25)
Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus. (Actus Apostolorum 28, 2)
Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum. (Actus Apostolorum 28, 20)
Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt: ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. (Actus Apostolorum 28, 27)
Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio (Epistula ad Romanos 1, 9)
Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos: (Epistula ad Romanos 1, 11)
Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum, et Græco. (Epistula ad Romanos 1, 16)
Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. (Epistula ad Romanos 1, 17)