Znaleziono 2391 Wyniki dla: Enim
Et ait ad illum Jesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est. (Evangelium secundum Lucam 9, 50)
In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. (Evangelium secundum Lucam 10, 7)
Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt. (Evangelium secundum Lucam 10, 24)
Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur. (Evangelium secundum Lucam 11, 10)
Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere. (Evangelium secundum Lucam 12, 12)
hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. (Evangelium secundum Lucam 12, 30)
Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. (Evangelium secundum Lucam 12, 34)
erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres (Evangelium secundum Lucam 12, 52)
et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. (Evangelium secundum Lucam 14, 14)
Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, (Evangelium secundum Lucam 14, 28)
Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuæ: jam enim non poteris villicare. (Evangelium secundum Lucam 16, 2)
Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. (Evangelium secundum Lucam 16, 13)