Znaleziono 2391 Wyniki dla: Enim
In loquela enim labii, et lingua altera loquetur ad populum istum. (Liber Isaiae 28, 11)
Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. (Liber Isaiae 28, 15)
Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat ; et pallium breve utrumque operire non potest. (Liber Isaiae 28, 20)
Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus ; sicut in valle quæ est in Gabaon irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus ejus: ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo. (Liber Isaiae 28, 21)
Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra ; consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram. (Liber Isaiae 28, 22)
Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit ; sed in virga excutietur gith, et cyminum in baculo. (Liber Isaiae 28, 27)
Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum: et respondebit: Non possum, signatus est enim. (Liber Isaiae 29, 11)
ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo ; peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. (Liber Isaiae 29, 14)
Erant enim in Tani principes tui, et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt. (Liber Isaiae 30, 4)
Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur. Ideo clamavi super hoc: Superbia tantum est, quiesce. (Liber Isaiae 30, 7)
Populus enim ad iracundiam provocans est: et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei ; (Liber Isaiae 30, 9)
Populus enim Sion habitabit in Jerusalem: plorans nequaquam plorabis: miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui: statim ut audierit, respondebit tibi. (Liber Isaiae 30, 19)