Znaleziono 2975 Wyniki dla: End
Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi, (Evangelium secundum Ioannem 6, 41)
et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic: Quia de cælo descendi? (Evangelium secundum Ioannem 6, 42)
Hic est panis de cælo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. (Evangelium secundum Ioannem 6, 50)
Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. (Evangelium secundum Ioannem 6, 51)
Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 59)
si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? (Evangelium secundum Ioannem 6, 63)
Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est. (Evangelium secundum Ioannem 7, 8)
Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. (Evangelium secundum Ioannem 7, 10)
Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat. (Evangelium secundum Ioannem 7, 14)
Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 30)
Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum. (Evangelium secundum Ioannem 7, 32)
Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 44)
