Znaleziono 11 Wyniki dla: Electum

  • Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea. (Liber Psalmorum 88, 20)

  • Argentum electum lingua justi ; cor autem impiorum pro nihilo. (Liber Proverbiorum 10, 20)

  • et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. (Liber Sapientiae 3, 14)

  • Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo. (Liber Ecclesiasticus 14, 21)

  • propter servum meum Jacob, et Israël, electum meum ; et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me. (Liber Isaiae 45, 4)

  • Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum? (Liber Baruch 3, 30)

  • Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno. (Prophetia Sophoniae 3, 9)

  • Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam. (Epistula ad Romanos 16, 13)

  • Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum: (Epistula I Petri 2, 4)

  • Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur. (Epistula I Petri 2, 6)

  • Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. (Epistula I Petri 2, 9)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina