Znaleziono 4364 Wyniki dla: Ejus
et ipso fine concluditur. Ascenderuntque filii Dan, et pugnaverunt contra Lesem, ceperuntque eam: et percusserunt eam in ore gladii, et possederunt, et habitaverunt in ea, vocantes nomen ejus Lesem Dan, ex nomine Dan patris sui. (Liber Iosue 19, 47)
Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus ejus: quia ignorans percussit proximum ejus, nec ante biduum triduumve ejus probatur inimicus. (Liber Iosue 20, 5)
Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum. (Liber Iosue 21, 11)
Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum. (Liber Iosue 21, 12)
Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus: et Lobnam cum suburbanis suis: (Liber Iosue 21, 13)
ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam præcepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhæreatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra. (Liber Iosue 22, 5)
Et vos hodie reliquistis Dominum, et cras in universum Israël ira ejus desæviet. (Liber Iosue 22, 18)
Nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israël ira ejus incubuit? et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo. (Liber Iosue 22, 20)
Absit a nobis hoc scelus, ut recedamus a Domino, et ejus vestigia relinquamus, exstructo altari ad holocausta, et sacrificia, et victimas offerendas, præter altare Domini Dei nostri, quod exstructum est ante tabernaculum ejus. (Liber Iosue 22, 29)
Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus, (Liber Iosue 24, 3)
et dedi ei Isaac: illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum: Jacob vero et filii ejus descenderunt in Ægyptum. (Liber Iosue 24, 4)
et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus. (Liber Iosue 24, 10)