Znaleziono 4364 Wyniki dla: Ejus
Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus: faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhæorum habitatori Hesebon. (Liber Numeri 21, 34)
Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius. (Liber Numeri 21, 35)
et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent, (Liber Numeri 22, 3)
Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis: qui iratus, vehementius cædebat fuste latera ejus. (Liber Numeri 22, 27)
Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon. (Liber Numeri 22, 36)
Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat. (Liber Numeri 22, 39)
Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris. (Liber Numeri 23, 5)
Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris ei. (Liber Numeri 23, 16)
Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo. (Liber Numeri 23, 21)
dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus: (Liber Numeri 24, 4)
Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rex ejus, et auferetur regnum illius. (Liber Numeri 24, 7)
Et erit Idumæa possessio ejus: hæreditas Seir cedet inimicis suis: Israël vero fortiter aget. (Liber Numeri 24, 18)