Mosaico decorativo

Znaleziono 4364 Wyniki dla: Ejus

  • Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job. (Liber Iob 42, 8)

  • Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)

  • Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus: et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinæ. (Liber Iob 42, 12)

  • sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. (Liber Psalmorum 1, 2)

  • Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet ; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. (Liber Psalmorum 1, 3)

  • Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. (Liber Psalmorum 2, 2)

  • Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. (Liber Psalmorum 2, 6)

  • Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo. (Liber Psalmorum 2, 13)

  • multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus. (Liber Psalmorum 3, 3)

  • Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. (Liber Psalmorum 7, 17)

  • Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi. (Liber Psalmorum 7, 18)

  • Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum? (Liber Psalmorum 8, 5)


"Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia." São Padre Pio de Pietrelcina