Znaleziono 1710 Wyniki dla: Ego
Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. (Epistula I ad Corinthios 4, 16)
Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens eum, qui sic operatus est, (Epistula I ad Corinthios 5, 3)
Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos? (Epistula I ad Corinthios 6, 1)
Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate. (Epistula I ad Corinthios 6, 12)
Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. (Epistula I ad Corinthios 7, 8)
Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: (Epistula I ad Corinthios 7, 10)
Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. (Epistula I ad Corinthios 7, 12)
Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco. (Epistula I ad Corinthios 7, 28)
Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam. (Epistula I ad Corinthios 7, 40)
aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi? (Epistula I ad Corinthios 9, 6)
Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. (Epistula I ad Corinthios 9, 15)
Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aërem verberans: (Epistula I ad Corinthios 9, 26)