Znaleziono 1007 Wyniki dla: Ecce
Et cum venerit quod prædictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos. (Prophetia Ezechielis 33, 33)
Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores: requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos: et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam. (Prophetia Ezechielis 34, 10)
Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas. (Prophetia Ezechielis 34, 11)
Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum. (Prophetia Ezechielis 34, 17)
Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos: Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum: (Prophetia Ezechielis 34, 20)
Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir: et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. (Prophetia Ezechielis 35, 3)
idcirco vaticinare super humum Israël, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis. (Prophetia Ezechielis 36, 6)
Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos: et arabimini, et accipietis sementem. (Prophetia Ezechielis 36, 9)
Hæc dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis. (Prophetia Ezechielis 37, 5)
Et prophetavi sicut præceperat mihi: factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio: et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam. (Prophetia Ezechielis 37, 7)
Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper: et spiritum non habebant. (Prophetia Ezechielis 37, 8)
Propterea vaticinare, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël. (Prophetia Ezechielis 37, 12)
