Mosaico decorativo

Znaleziono 1846 Wyniki dla: Eam

  • Exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam ; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus. (Liber Psalmorum 34, 27)

  • Justi autem hæreditabunt terram, et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam. (Liber Psalmorum 36, 29)

  • Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt ; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam. (Liber Psalmorum 37, 12)

  • Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. (Liber Psalmorum 37, 19)

  • A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo. (Liber Psalmorum 38, 12)

  • Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam ; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei. (Liber Psalmorum 38, 13)

  • Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero. (Liber Psalmorum 38, 14)

  • Confundantur et revereantur simul, qui quærunt animam meam ut auferant eam ; convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala. (Liber Psalmorum 39, 15)

  • Ego dixi: Domine, miserere mei ; sana animam meam, quia peccavi tibi. (Liber Psalmorum 40, 5)

  • Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. (Liber Psalmorum 41, 5)

  • Psalmus David. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me. (Liber Psalmorum 42, 1)

  • Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. (Liber Psalmorum 42, 4)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina