Mosaico decorativo

Znaleziono 584 Wyniki dla: Domus

  • Domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas. (Liber Isaiae 64, 11)

  • Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meæ? (Liber Isaiae 66, 1)

  • Audite verbum Domini, domus Jacob, et omnes cognationes domus Israël. (Liber Ieremiae 2, 4)

  • Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israël, ipsi et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophetæ eorum, (Liber Ieremiae 2, 26)

  • In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël, et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris. (Liber Ieremiae 3, 18)

  • Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israël, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 3, 20)

  • Prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël, et domus Juda, ait Dominus. (Liber Ieremiae 5, 11)

  • Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus: gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur. (Liber Ieremiae 5, 15)

  • Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo: ideo magnificati sunt et ditati. (Liber Ieremiae 5, 27)

  • Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domus ejus. (Liber Ieremiae 6, 5)

  • Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus: (Liber Ieremiae 6, 12)

  • Sta in porta domus Domini, et prædica ibi verbum istud, et dic: Audite verbum Domini, omnis Juda, qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum. (Liber Ieremiae 7, 2)


“Imitemos o coração de Jesus, especialmente na dor, e assim nos conformaremos cada vez mais e mais com este coração divino para que, um dia, lá em cima no Céu, também nós possamos glorificar o Pai celeste ao lado daquele que tanto sofreu”. São Padre Pio de Pietrelcina