Znaleziono 440 Wyniki dla: Domo
Ezechias autem etiam hæc addidit: Implestis manus vestras Domino: accedite, et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta, mente devota. (Liber II Paralipomenon 29, 31)
Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque atque Levitæ tandem sanctificati, obtulerunt holocausta in domo Domini: (Liber II Paralipomenon 30, 15)
Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens: Ex quo cœperunt offerri primitiæ in domo Domini, comedimus, et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo: reliquarum autem copia est ista, quam cernis. (Liber II Paralipomenon 31, 10)
Præcepit igitur Ezechias ut præpararent horrea in domo Domini. Quod cum fecissent, (Liber II Paralipomenon 31, 11)
Ædificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: In Jerusalem erit nomen meum in æternum. (Liber II Paralipomenon 33, 4)
Sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David, et ad Salomonem filium ejus, dicens: In domo hac, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum. (Liber II Paralipomenon 33, 7)
et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini: aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Jerusalem: et projecit omnia extra urbem. (Liber II Paralipomenon 33, 15)
Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua: regnavitque pro eo filius ejus Amon. (Liber II Paralipomenon 33, 20)
Cumque conjurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua. (Liber II Paralipomenon 33, 24)
tradiderunt in manibus eorum qui præerant operariis in domo Domini, ut instaurarent templum, et infirma quæque sarcirent. (Liber II Paralipomenon 34, 10)
Et ait ad Saphan scribam: Librum legis inveni in domo Domini: et tradidit ei. (Liber II Paralipomenon 34, 15)
Argentum quod repertum est in domo Domini, conflaverunt, datumque est præfectis artificum, et diversa opera fabricantium. (Liber II Paralipomenon 34, 17)
