Znaleziono 3336 Wyniki dla: Dominus
Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo : (Liber Exodus 32, 33)
Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron. (Liber Exodus 32, 35)
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam : (Liber Exodus 33, 1)
Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere filiis Israël : Populus duræ cervicis es : semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi. (Liber Exodus 33, 5)
Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo. (Liber Exodus 33, 11)
Dixitque Dominus : Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi. (Liber Exodus 33, 14)
Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. (Liber Exodus 33, 17)
Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas. (Liber Exodus 34, 4)
Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini. (Liber Exodus 34, 5)
Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum. (Liber Exodus 34, 10)
noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator. (Liber Exodus 34, 14)
Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus. (Liber Exodus 34, 27)
