Mosaico decorativo

Znaleziono 3336 Wyniki dla: Dominus

  • Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam: (Liber Ieremiae 30, 4)

  • Quoniam hæc dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax. (Liber Ieremiae 30, 5)

  • Et erit in die illa, ait Dominus exercituum: conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni: (Liber Ieremiae 30, 8)

  • Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet: (Liber Ieremiae 30, 10)

  • quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius. (Liber Ieremiae 30, 11)

  • Quia hæc dicit Dominus: Insanabilis fractura tua ; pessima plaga tua: (Liber Ieremiae 30, 12)

  • Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion: hæc est, quæ non habebat requirentem. (Liber Ieremiae 30, 17)

  • Hæc dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor: et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur: (Liber Ieremiae 30, 18)

  • Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur: et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi? ait Dominus: (Liber Ieremiae 30, 21)

  • Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui: in novissimo dierum intelligetis ea. (Liber Ieremiae 30, 24)

  • In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israël, et ipsi erunt mihi in populum. (Liber Ieremiae 31, 1)

  • Hæc dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat a gladio: vadet ad requiem suam Israël. (Liber Ieremiae 31, 2)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina