Znaleziono 3344 Wyniki dla: Dominus Promissionem
In propheta autem eduxit Dominus Israël de Ægypto, et in propheta servatus est. (Prophetia Osee 12, 13)
Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis: et sanguis ejus super eum veniet, et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus. (Prophetia Osee 12, 14)
Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me. (Prophetia Osee 13, 4)
Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus: et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis. (Prophetia Osee 13, 15)
Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum? (Prophetia Ioel 2, 11)
Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu. (Prophetia Ioel 2, 12)
Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo. (Prophetia Ioel 2, 18)
Et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis ; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. (Prophetia Ioel 2, 19)
Noli timere, terra: exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret. (Prophetia Ioel 2, 21)
Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius ; et non confundetur populus meus in æternum. (Prophetia Ioel 2, 27)
Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit. (Prophetia Ioel 2, 32)
Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda, et venundabunt eos Sabæis, genti longinquæ, quia Dominus locutus est. (Prophetia Ioel 3, 8)
