Mosaico decorativo

Znaleziono 4456 Wyniki dla: Dominus Deus

  • quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram. (Liber Deuteronomii 7, 6)

  • Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores: (Liber Deuteronomii 7, 7)

  • sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris: eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis Ægypti. (Liber Deuteronomii 7, 8)

  • Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes: (Liber Deuteronomii 7, 9)

  • Si postquam audieris hæc judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam juravit patribus tuis: (Liber Deuteronomii 7, 12)

  • Auferet Dominus a te omnem languorem: et infirmitates Ægypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis. (Liber Deuteronomii 7, 15)

  • Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui. (Liber Deuteronomii 7, 16)

  • noli metuere, sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Ægyptiis, (Liber Deuteronomii 7, 18)

  • plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus: sic faciet cunctis populis, quos metuis. (Liber Deuteronomii 7, 19)

  • Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint, et latere potuerint. (Liber Deuteronomii 7, 20)

  • Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis: (Liber Deuteronomii 7, 21)

  • Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: et interficiet illos, donec penitus deleantur. (Liber Deuteronomii 7, 23)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina