Mosaico decorativo

Znaleziono 4456 Wyniki dla: Dominus Deus

  • Hæc enim dicit Dominus viro Juda et Jerusalem: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas. (Liber Ieremiae 4, 3)

  • Et erit in die illa, dicit Dominus: peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetæ consternabuntur. (Liber Ieremiae 4, 9)

  • Et dixi: Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Jerusalem, dicens: Pax erit vobis: et ecce pervenit gladius usque ad animam? (Liber Ieremiae 4, 10)

  • quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia me ad iracundiam provocavit, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 4, 17)

  • Hæc enim dicit Dominus: Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. (Liber Ieremiae 4, 27)

  • Quod si etiam: Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt. (Liber Ieremiae 5, 2)

  • Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea? (Liber Ieremiae 5, 9)

  • Prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël, et domus Juda, ait Dominus. (Liber Ieremiae 5, 11)

  • Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos. (Liber Ieremiae 5, 14)

  • Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus: gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur. (Liber Ieremiae 5, 15)

  • Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem. (Liber Ieremiae 5, 18)

  • Quod si dixeritis: Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia? dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra. (Liber Ieremiae 5, 19)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina