Znaleziono 4456 Wyniki dla: Dominus Deus
In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem: et venit ad eum Isaias filius Amos propheta, dixitque ei: Hæc dicit Dominus Deus: Præcipe domui tuæ: morieris enim tu, et non vives. (Liber II Regum 20, 1)
Revertere, et dic Ezechiæ duci populi mei: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas, et ecce sanavi te: die tertio ascendes templum Domini. (Liber II Regum 20, 5)
Dixerat autem Ezechias ad Isaiam: Quod erit signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum die tertia templum Domini? (Liber II Regum 20, 8)
Cui ait Isaias: Hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est: vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus? (Liber II Regum 20, 9)
Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ sunt in domo tua, et quæ condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylonem: non remanebit quidquam, ait Dominus. (Liber II Regum 20, 17)
Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël. (Liber II Regum 21, 2)
Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Jerusalem ponam nomen meum. (Liber II Regum 21, 4)
Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus: In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum. (Liber II Regum 21, 7)
Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël. (Liber II Regum 21, 9)
Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum, dicens: (Liber II Regum 21, 10)
propterea hæc dicit Dominus Deus Israël: Ecce ego inducam mala super Jerusalem et Judam, ut quicumque audierit, tinniant ambæ aures ejus. (Liber II Regum 21, 12)
Et illa respondit eis: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Dicite viro qui misit vos ad me: (Liber II Regum 22, 15)