Mosaico decorativo

Znaleziono 4456 Wyniki dla: Dominus Deus

  • Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem. (Liber I Samuelis 8, 18)

  • Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël: Vadat unusquisque in civitatem suam. (Liber I Samuelis 8, 22)

  • Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante unam diem quam veniret Saul, dicens: (Liber I Samuelis 9, 15)

  • Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus dixit ei: Ecce vir quem dixeram tibi: iste dominabitur populo meo. (Liber I Samuelis 9, 17)

  • Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus: et deosculatus est eum, et ait: Ecce unxit te Dominus super hæreditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem. (Liber I Samuelis 10, 1)

  • Quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi, fac quæcumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est. (Liber I Samuelis 10, 7)

  • Itaque cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa hæc in die illa. (Liber I Samuelis 10, 9)

  • et ait ad filios Israël: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ego eduxi Israël de Ægypto, et erui vos de manu Ægyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos. (Liber I Samuelis 10, 18)

  • Et consuluerunt post hæc Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus: Ecce absconditus est domi. (Liber I Samuelis 10, 22)

  • Et ait Samuel ad omnem populum: Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait: Vivat rex. (Liber I Samuelis 10, 24)

  • Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa: et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda. (Liber I Samuelis 10, 26)

  • Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israël. (Liber I Samuelis 11, 13)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina