Znaleziono 4456 Wyniki dla: Dominus Deus
fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Judæ, de semine quod tibi dederit Dominus ex hac puella. (Liber Ruth 4, 12)
Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem: ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium. (Liber Ruth 4, 13)
Dixeruntque mulieres ad Noëmi: Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiæ tuæ, et vocaretur nomen ejus in Israël: (Liber Ruth 4, 14)
Annæ autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus. (Liber I Samuelis 1, 5)
Affligebat quoque eam æmula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus: (Liber I Samuelis 1, 6)
Tunc Heli ait ei: Vade in pace: et Deus Israël det tibi petitionem tuam quam rogasti eum. (Liber I Samuelis 1, 17)
Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino: reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam: et recordatus est ejus Dominus. (Liber I Samuelis 1, 19)
Et ait ei Elcana vir suus: Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum: precorque ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte. (Liber I Samuelis 1, 23)
Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam quam postulavi eum. (Liber I Samuelis 1, 27)
Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. (Liber I Samuelis 2, 2)
Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes ; recedant vetera de ore vestro: quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi præparantur cogitationes. (Liber I Samuelis 2, 3)
Dominus mortificat et vivificat ; deducit ad inferos et reducit. (Liber I Samuelis 2, 6)