Znaleziono 749 Wyniki dla: Dominum
Viri mali non cogitant judicium ; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia. (Liber Proverbiorum 28, 5)
Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas. (Liber Proverbiorum 30, 10)
Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur. (Liber Proverbiorum 31, 30)
Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. (Liber Sapientiae 5, 16)
Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis: (Liber Sapientiae 8, 21)
Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus. (Liber Sapientiae 11, 14)
Si enim tantum potuerunt scire ut possent æstimare sæculum, quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt? (Liber Sapientiae 13, 9)
Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suæ benedicetur. (Liber Ecclesiasticus 1, 13)
Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur. (Liber Ecclesiasticus 1, 19)
Radix sapientiæ est timere Dominum, et rami illius longævi. (Liber Ecclesiasticus 1, 25)
quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia. (Liber Ecclesiasticus 1, 40)
Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus: et non deflectatis ab illo, ne cadatis. (Liber Ecclesiasticus 2, 7)
