Znaleziono 855 Wyniki dla: Dominum Expositionem Manuum
Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus. (Liber Psalmorum 113, 21)
Alleluja. Laudate Dominum, omnes gentes ; laudate eum, omnes populi. (Liber Psalmorum 116, 1)
Dicant nunc qui timent Dominum: Quoniam in sæculum misericordia ejus. (Liber Psalmorum 117, 4)
De tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus. (Liber Psalmorum 117, 5)
Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. (Liber Psalmorum 119, 1)
Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum ; sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. (Liber Psalmorum 122, 2)
Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. (Liber Psalmorum 127, 1)
Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit. (Liber Psalmorum 127, 2)
Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. (Liber Psalmorum 127, 4)
Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. (Liber Psalmorum 129, 7)
Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. (Liber Psalmorum 133, 1)
In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. (Liber Psalmorum 133, 2)