Znaleziono 855 Wyniki dla: Dominum Expositionem Manuum
nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum ; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra? (Liber Iob 1, 10)
Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum: (Liber Iob 5, 8)
Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves? (Liber Iob 10, 3)
Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram. (Liber Iob 14, 15)
Salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum. (Liber Iob 22, 30)
quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni: (Liber Iob 30, 2)
qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem: opus enim manuum ejus sunt universi. (Liber Iob 34, 19)
Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. (Liber Psalmorum 2, 2)
Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo. (Liber Psalmorum 3, 5)
et constituisti eum super opera manuum tuarum. (Liber Psalmorum 8, 7)
Cognoscetur Dominus judicia faciens ; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. (Liber Psalmorum 9, 17)
Exacerbavit Dominum peccator: secundum multitudinem iræ suæ, non quæret. (Liber Psalmorum 9, 25)