Znaleziono 727 Wyniki dla: Domine
Ego autem in te speravi, Domine ; dixi: Deus meus es tu ; (Liber Psalmorum 30, 15)
Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum ; (Liber Psalmorum 30, 18)
Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te ; perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum ! (Liber Psalmorum 30, 20)
Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te. (Liber Psalmorum 32, 22)
Ipsi David. Judica, Domine, nocentes me ; expugna impugnantes me. (Liber Psalmorum 34, 1)
Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus ; egenum et pauperem a diripientibus eum. (Liber Psalmorum 34, 10)
Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum ; a leonibus unicam meam. (Liber Psalmorum 34, 17)
Vidisti, Domine: ne sileas ; Domine, ne discedas a me. (Liber Psalmorum 34, 22)
Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi. (Liber Psalmorum 34, 24)
Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. (Liber Psalmorum 35, 6)
Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, (Liber Psalmorum 35, 7)
Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me: (Liber Psalmorum 37, 2)