Znaleziono 8719 Wyniki dla: Dom
et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo: (Liber Numeri 15, 25)
et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino: impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi. (Liber Numeri 15, 28)
Anima vero, quæ per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo: (Liber Numeri 15, 30)
verbum enim Domini contempsit, et præceptum illius fecit irritum: idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam. (Liber Numeri 15, 31)
Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste: obruat eum lapidibus omnis turba extra castra. (Liber Numeri 15, 35)
Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut præceperat Dominus. (Liber Numeri 15, 36)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: (Liber Numeri 15, 37)
quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes, (Liber Numeri 15, 39)
sed magis memores præceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo. (Liber Numeri 15, 40)
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem Deus vester. (Liber Numeri 15, 41)
Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: cur elevamini super populum Domini? (Liber Numeri 16, 3)
locutusque ad Core et ad omnem multitudinem: Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi: et quos elegerit, appropinquabunt ei. (Liber Numeri 16, 5)