Znaleziono 8719 Wyniki dla: Dom
Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos: Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum: (Prophetia Ezechielis 34, 20)
Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum: ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 34, 24)
Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore: et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi. (Prophetia Ezechielis 34, 27)
Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 34, 30)
Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis: et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 34, 31)
Et factus est sermo Domini ad me, dicens: (Prophetia Ezechielis 35, 1)
Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir: et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. (Prophetia Ezechielis 35, 3)
Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 35, 4)
propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te. (Prophetia Ezechielis 35, 6)
In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuæ non habitabuntur: et scietis quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 35, 9)
Eo quod dixeris: Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt, et hæreditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi: (Prophetia Ezechielis 35, 10)
propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos, cum te judicavero. (Prophetia Ezechielis 35, 11)