Znaleziono 8719 Wyniki dla: Dom
Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Leviticus 6, 1)
Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit, (Liber Leviticus 6, 2)
reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat. (Liber Leviticus 6, 5)
qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit. (Liber Leviticus 6, 7)
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Leviticus 6, 8)
Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari. (Liber Leviticus 6, 14)
Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino: (Liber Leviticus 6, 15)
Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. (Liber Leviticus 6, 17)
Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini: omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur. (Liber Leviticus 6, 18)
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Leviticus 6, 19)
Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere: (Liber Leviticus 6, 20)
quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 6, 21)