Znaleziono 8719 Wyniki dla: Dom
Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos. (Liber Ieremiae 42, 21)
Factum est autem, cum complesset Jeremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia verba hæc, (Liber Ieremiae 43, 1)
dixit Azarias filius Osaiæ, et Johanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Jeremiam: Mendacium tu loqueris: non misit te Dominus Deus noster, dicens: Ne ingrediamini Ægyptum ut habitetis illuc. (Liber Ieremiae 43, 2)
Et non audivit Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et universus populus, vocem Domini, ut manerent in terra Juda. (Liber Ieremiae 43, 4)
et ingressi sunt terram Ægypti, quia non obedierunt voci Domini, et venerunt usque ad Taphnis. (Liber Ieremiae 43, 7)
Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis, dicens: (Liber Ieremiae 43, 8)
Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta quæ est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Judæis: (Liber Ieremiae 43, 9)
et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum: et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi, et statuet solium suum super eos: (Liber Ieremiae 43, 10)
et conteret statuas domus solis quæ sunt in terra Ægypti, et delubra deorum Ægypti comburet igni. (Liber Ieremiae 43, 13)
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Vos vidistis omne malum istud quod adduxi super Jerusalem, et super omnes urbes Juda: et ecce desertæ sunt hodie, et non est in eis habitator, (Liber Ieremiae 44, 2)
Et nunc hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Quare vos facitis malum grande hoc contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactens, de medio Judæ, nec relinquatur vobis quidquam residuum: (Liber Ieremiae 44, 7)
Non sunt mundati usque ad diem hanc: et non timuerunt, et non ambulaverunt in lege Domini, et in præceptis meis quæ dedi coram vobis et coram patribus vestris. (Liber Ieremiae 44, 10)