Znaleziono 8719 Wyniki dla: Dom
Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me. (Liber Isaiae 6, 8)
Et dixi: Usquequo, Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta. (Liber Isaiae 6, 11)
Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quæ derelicta fuerat in medio terræ. (Liber Isaiae 6, 12)
Et nuntiaverunt domui David, dicentes: Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. (Liber Isaiae 7, 2)
Et dixit Dominus ad Isaiam: Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub, filius tuus, ad extremum aquæductus piscinæ superioris in via agri Fullonis ; (Liber Isaiae 7, 3)
Hæc dicit Dominus Deus: Non stabit, et non erit istud ; (Liber Isaiae 7, 7)
Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens: (Liber Isaiae 7, 10)
Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra. (Liber Isaiae 7, 11)
Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum. (Liber Isaiae 7, 12)
Et dixit: Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? (Liber Isaiae 7, 13)
Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. (Liber Isaiae 7, 14)
Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui, dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda, cum rege Assyriorum. (Liber Isaiae 7, 17)