Znaleziono 8719 Wyniki dla: Dom
Deus autem non derelinquet misericordiam suam: et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui, et semen ejus qui diligit Dominum non corrumpet. (Liber Ecclesiasticus 47, 24)
Qui induxit in illos famem: et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt: non enim poterant sustinere præcepta Domini. (Liber Ecclesiasticus 48, 2)
Verbo Domini continuit cælum, et dejecit de cælo ignem ter. (Liber Ecclesiasticus 48, 3)
qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis, in verbo Domini Dei: (Liber Ecclesiasticus 48, 5)
qui scriptus es in judiciis temporum, lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob. (Liber Ecclesiasticus 48, 10)
et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David. (Liber Ecclesiasticus 48, 17)
Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad cælum: et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum. (Liber Ecclesiasticus 48, 22)
Dejecit castra Assyriorum, et contrivit illos angelus Domini: (Liber Ecclesiasticus 48, 24)
Et gubernavit ad Dominum cor ipsius, et in diebus peccatorum corroboravit pietatem. (Liber Ecclesiasticus 49, 4)
sic et Jesum filium Josedec, qui in diebus suis ædificaverunt domum, et exaltaverunt templum sanctum Domino, paratum in gloriam sempiternam. (Liber Ecclesiasticus 49, 14)
Et Nehemias in memoriam multi temporis, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras. (Liber Ecclesiasticus 49, 15)
Simon, Oniæ filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum. (Liber Ecclesiasticus 50, 1)