Znaleziono 8719 Wyniki dla: Dom
ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. (Liber Proverbiorum 24, 18)
Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis: (Liber Proverbiorum 24, 21)
Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam. (Liber Proverbiorum 24, 27)
Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te. (Liber Proverbiorum 25, 17)
prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi. (Liber Proverbiorum 25, 22)
Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. (Liber Proverbiorum 25, 24)
Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior est vicinus juxta quam frater procul. (Liber Proverbiorum 27, 10)
Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur. (Liber Proverbiorum 27, 18)
Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuæ, et ad victum ancillis tuis. (Liber Proverbiorum 27, 27)
Viri mali non cogitant judicium ; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia. (Liber Proverbiorum 28, 5)
Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat ; qui vero sperat in Domino sanabitur. (Liber Proverbiorum 28, 25)
Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus. (Liber Proverbiorum 29, 13)