Znaleziono 8719 Wyniki dla: Dom
Canticum graduum. De profundis clamavi ad te, Domine ; (Liber Psalmorum 129, 1)
Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ. (Liber Psalmorum 129, 2)
Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? (Liber Psalmorum 129, 3)
Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus: (Liber Psalmorum 129, 4)
speravit anima mea in Domino. (Liber Psalmorum 129, 5)
A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino. (Liber Psalmorum 129, 6)
Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. (Liber Psalmorum 129, 7)
Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. (Liber Psalmorum 130, 1)
Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum. (Liber Psalmorum 130, 3)
Canticum graduum. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus: (Liber Psalmorum 131, 1)
sicut juravit Domino ; votum vovit Deo Jacob: (Liber Psalmorum 131, 2)
Si introiero in tabernaculum domus meæ ; si ascendero in lectum strati mei ; (Liber Psalmorum 131, 3)